- TABULARIUM
- TABULARIUMdicebatur locus, in quo servabantur Acta publica, eratque is Romae in Atrio Libertatis. Liv. l. 25. c. 7. Censores extemplo in Atrium Libertatis ascenderunt, et ibi signatis tabellis publicis, clausoque Tabulariô et dimissis publicis servis etc. Nempe, uti in aedibus privatis atria habebant tablina et pinacothecas adiunctas, in medio aream sub dio columnis cinctam, quae peristylium hinc, aliter impluvium appellabatur: Sic Atrium Libertatis, quod fuit in Aventino, et quo docti tamquam ad λέχην conveniebant, similem formam, similiterque Tabularium habuit etc. Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 29. Idem in provinciis obtinuit. Iul. Capitolin. de Marco Imperat. c. 9. Primus iussit apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri, intra iricesimum diem nomine impositô (dicere vult, vetus inventum in melius reformavit) Per provincias Tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret etc. Ubi Tabularii servi erant publici, qui in provinciarum civitatibus Tabularia, in quibus Acta publica, suae curae habebant commissa: unde in lege 3. Cod. De serv. publ. manum. quidam, quod Tabulariam administrâsset, status controversiam patitur. Sed id postea mutatum, Constitutione Arcadii et Honorii, qui Tabularios non nisi liberos iusserunt ordinart. Diversi ab istis duo illi Tabularii per singulas provincias constituti, quorum unus fiscalis arcae ratiocinia, alter largitionales titulos curaret, de quibus in Cod. Theodos. l. 1. tit. 8. Sed et Tabularii castrensis mentio, in antiquo Lapide, de quo vide Salmas. ad Lamprid. Alexandro Seu. loc. cit. Apud recentioris aevi Scriptores, Tabularii dicuntur servi, per tabulas seu per instrumenta manumissi, de quo ritu vide l. Ripuar. tit. 58. §. 1. et supra, ubi de Manumissione. In Ecclesia Romana Tabularii dicuntur, qui tabulas Officiales in Monasteriis curant etc. Vide quoque supra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.